MALACHBELUS

MALACHBELUS
MALACHBELUS
Solis apud Palmyrenos olim, ubi quoque cultus, nomen: quasi Rex Belus. Nam Belum Syri et Phoenices et multi alii in Oriente populi praecipuô cultu dignabantur, quem Saturnum et Solem esse volebant: et quidem, commune hoc cum esset omnium fere Orientis populorum Numen, peculiare tamen in unaquaque cognomen habuit, dictum Elagnbalus, apud Emessenos; Mithres apud Persas; Malachbelus, item Aglibolus, apud Palmyrenos, etc. Hinc in vetere quadam Inscr. Rom. θεοὶ πατρῷοι Palmyrenorum, Μαλάχβηλος et Α᾿γλίβωλος vocantur; quorum et simulacra ibidem habentur in marmore sculpta, virili habitu, crispô crine, succincta et taeniata, etc. Vide Salmas. ad Vopiscum in Aureliano. c. 25. et 31.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • AGLIBOLUS — et Malachbelus, Dii Palmyrenorum, quae Arabiae olim civitas: Illorum mentio in vet. Inscr. apud Gruterum p. 81. ΑΓΛΙΒΩΛΩ ΚΑΙ ΜΑΛΑΧΒΗΛΩ ΠΑΤΠΩΟΙΣ ΘΕΟΙΣ, Aglibolo et Malachbelo, Patriis Diis, quae Palmyrenae inventa est. Sed, cum de utroque apud… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ALAHGABAL — nomen Suriaci idoli, unde Antoninus Heliogabalus Imperator, Romanus nomen habuit. Scaligero et Casaubono significat Deum montis, sed cuius montis ille Deus fuerit, aut a quo monte ita sit appellatus, non explicant satis. Quod enim Casaubonus sic… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SOL — Phoenicibus olim Η῏λ, El, teste Serviô, In l. 1. Aen. v. 646. qui de Belo Phoenice, unde creta Dido, loquens, Omnes, inquit, in illis, partibus Solem colunt, qui ipsorum linguâ Hel dicitur; unde et Η῞λιος: η in ω discedente, et spiritu, in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”